Admin Admin

Nombre de messages: 368 Date d'inscription: 25/02/2008
 | Sujet: Hic et Nunc Sam 9 Mai - 18:31 | |
| Huc dum hibernis iam mensibus traicit, circa Pharmacussam insulam a praedonibus captus est mansitque apud eos non sine summa indignatione prope quadraginta dies cum uno medico et cubiculariis duobus. Nam comites servosque ceteros initio statim ad expediendas pecunias quibus redimeretur, dimiserat. Numeratis deinde quinquaginta talentis expositus in litore non distulit quin e vestigio classe deducta persequeretur abeuntis ac redactos in potestatem supplicio, quod saepe illis minatus inter iocum fuerat, afficeret.
|
|